Wörterbuchangabe bannire, bannus (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 1, Sp. 558c |
Inhalt | (1) BANNUM, Bannire, Bannitus, etc. Etymon vocis nondum satis liquet. Quidam deducunt a Band, vexillum, alii a Ban, Via, quod cæteris insulsius; Wachterus a nescio quonam Bann, Princeps. Vero simillimum videtur hanc vocem referendam esse ad verbum Binden, vincire, pro quo olim etiam dicebatur Bannen. Vide Frischium voce Bann. Adel. Antiqua German. lingua ut hodierna Ban generis mascul. est; Scandicis vero populis generis neutrius. Vide Graffii Thesaur. vol. 3. col. 124. Fan Gothis est Dominus, quod Francice Ban efficere potuit ; conf. Grimm. Grammat. Germ. vol. 1. pag. 584. Non una, sed multiplex apud Scriptores, et in veteribus Tabulis horum vocabulorum est notio: sed potissimum Bannum trino significatu ut plurimum accipitur: ac primo quidem pro edicto publico, rursum pro mulcta judiciaria, tertio denique pro districtu ac jurisdictione. Has notiones singillatim expendemus. (2) BANNUM, Pœna et mulcta pecuniaria, qua quis banni seu legis infractor punitur, ut est in Præfat. ad Capitulare Saxonum ann. 797. In hoc a justitia seu Condemnatione distinguitur, quod Condemnatio pœna sit a Judicibus inflicta; Bannum vero mulcta pecuniaria Statutis et Consuetudinibus locorum fixa et determinata. (3) BANNUM, Districtus, jurisdictio, justitia: ambitus intra quem potestas porrigitur mulctam et proscriptionem bonorum indicendi, vel bannum promulgandi. |
Letzte Änderung | am 28.06.2020 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/bannum1 |
Lemmata |