LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe adfatimire (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 1; Sp. 124b
Inhalt

AFFATOMIA, Adfatomia, Adfatimus, Affatimia, adfatimire. Affatomiæ, in vett. Gloss. apud Pithœum, dicuntur "donationes, quæ fiunt, festuca in sinum ejus, cui donabatur, projecta", qua ille in possessionem rei donatæ mittebatur. Lex Salica tit. 48. qui inscribitur De Affatomie: In cujus laisum festucam jactaverit, et hæredem appellaverit. Occurrit ibi non semel. Dubitatum sub Ludovico Pio Imp. quid esset Affatomie, ut colligitur ex ejus Capitulari 3. ann. 819. cap. 10. ubi definitur traditio. De Affatomia, dixerunt quod esset traditio. Affatimire, vel Adfatimire, seu, ut habet Editio Heroldi, Adfatinnire, in Lege Rip. cap. 49. est donare per Affatomiam, seu per Adfatimum, ut est cap. 48. et 49: Quod si Adfatimus fuerit inter virum et mulierem, i, donatio per Adfatimum.

Letzte Änderung am 08.12.2016 durch V.S.
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFATOMIA
Lemmata