LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe marka, marc, marcanus, marcstein (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 5, Sp. 259a
Inhalt

MARCA, Marcus, Pondus, quod appendit bessem libræ regiæ, qua negotiatores et pigmentarii, et alii utuntur, omnesque omnino qui appensas merces venditant. [...] Apud nos igitur Marca duplicata libram efficit, quæ dividitur in 16. uncias ; uncia vero subdividitur in octo drachmas, vel 24. scrupulos, seu denarios : drachma siquidem tribus constat denariis, et in 72. grana secatur, quorum 24. continet denarius. Quapropter uncia constat 576. granis, ut libra 9216. At auri examinatores, vulgo Essaieurs, examen tam accuratum instituunt in auri probanda bonitate, ut ipsum granum in 512. particulas dividant. [...] Marcæ usum in ponderatione auri vel argenti ad tempora Philippi Augusti referunt nonnulli Scriptores. Antiquiorem esse merito observat D. le Blanc in Tract. de Monet. pag. mihi 150. atque sub Philippo I. inter ann. 1075. et 1093. cœpisse probat ex pluribus Chartis, quas piget hic exscribere. Ipsum consule. [...] Marcæ nomen Germanicum esse scribit Georg. Agricola lib. de Restituendis ponderibus pag. 243. Sane vetus est, ut quod habeatur in Charta Ædenulphi Regis Anglorum ann. 857. apud Doubletum pag. 786. et in Charta Caroli Crassi ann. 881. de Expeditione Romana. Adde Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 391. [...] Vocis Etymon a veteri Germanico Mark arcessit Joan. Stiernhookus lib. 1. de Jure Suenonum vetusto cap. 11. pag. 133. voce, quæ signum sonat, ut apud nos marque. [...] Quadruplicem autem Marcam obtinuisse in Gallia observo, Trecensem, Lemovicensem, Turonensem, et Rupellensem, sive Anglicanam, pondere invicem diversas, ut habetur in Regesto Cameræ Computor.

Letzte Änderung am 30.01.2018 durch HiWi
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/marca
Lemmata