LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe adhramire (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 1; Sp. 077a; Bd. 1; Sp. 090b
Inhalt

ADRAMIRE, Adchramire, Achramire, Achranmire,Adhramire, Arramire, Cavere, promittere, obligare se coram judice rem quampiam se facturum ; verbi gratia juraturum, testes adducturum, aut duello jus suum probaturum. Adhramire, in sacramentis ac testimoniis vox frequens : ubi Adhramire sacramentum, est cavere, se certa die et certo loco juraturum, aut testes adducturum: Promettre, ou s'obliger de faire serment. Lex Salica tit. 39: Ille qui per vestigium sequitur res suas, debet per tertiam manum Adhramire. Infra: Quod si ille, qui per vestigium sequitur... per tertiam manum Adhramire noluerit, etc. ubi hoc loco Editio Heroldi tit. 40. habet, non offerre per tertiam manum voluerit. Ex quo evidenter patet adhramire, esse offerre testes et sacramentum. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 20. Car. M. L. Long. c. 28. et Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 58. Capit. Aquisgr. ann. 809. cap. 14.: Ut sacramenta, quæ ad Palatium fuerint Arramita, in Palatio finiantur : et si Sacramentales cum ipso venire noluerint, jussione dominica, aut sigillo, vel judicio, ad Palatium venire cogantur.

Letzte Änderung am 08.12.2016 durch V.S.
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADHRAMIRE
Lemmata