Wörterbuchangabe triuta (?) (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 8, Sp. 173b-c |
Inhalt | TREUDIS. Lex. Aleman. tit. 99. § 2: Et si cervus ille, (furto subreptus aut occisus) Treudis non habet, medium sol. componat. § 3: Si Treudis habet, et cum ipso nihil sagittatum est, solvat sol. unum. § 7. 8: Si cerva indomita fuerit occisa, tremisso solvat : si Treudem habuit, medium solidum. Ita cervus, qui Treudem habet, majoris compositionis et pretii censetur. Quod vero Treudis hic dicitur, Triuta appellatur in Lege Ripuar. tit. 42. § 2: Si quis cervum domitum, vel cum Triutis occiderit, aut furatus fuerit, etc. Ubi triutas hinnulos quidam interpretantur, pullos cervinos Eccardus, quem consule in hanc legem. Vide Graff. Thes. Ling. Franc. tom. 5. col. 524. |
Letzte Änderung | am 25.04.2020 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREUDIS |
Lemmata |