Wörterbuchangabe adalingus (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 1, Sp. 69b |
Inhalt | ADALINGUS, Adelingus, Ethelingus, Edelingus, Edlingus, etc. voces unius et ejusdem originis, Saxonicæ nempe, quæ Nobilem et natalium splendore illustrem quempiam significant; ab æðel, vel edel, Nobilis, quam etiamnum usurpant Germani eo significatu. Gloss. Keronis, Nobilibus, Adelem. Lex Angliorum et Werinorum tit. 1: Si quis Adalingum occiderit, 600 sol. comp. qui liberum occiderit, etc. qui servum occiderit, etc. Ita tit. 2. 3. 4. et 5. ubi trifariam hominum conditionem apud Saxones distributam observare est in Adalingos seu Nobiles, Liberos et Servos. Quod firmatur ex Nithardo lib. 4. c. 2.: Saxonica gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur: Latina vero lingua hoc sunt Nobiles, ingenuiles, serviles. [...] Ab hac igitur originatione dictos putant Adelingos, Regum præsertim filios et hæredes. |
Letzte Änderung | am 08.12.2016 durch V.S. |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/adalingus |
Lemmata |