Wörterbuchangabe forbattudus (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 3, Sp. 546c |
Inhalt | FORBATUDUS, dicitur ille, qui ab eo occiditur, quem per vim agressus erat. Formulæ vett. cap. 29. apud Bignonium: Hic juro..... quod homo aliquis nomine ille, ita factus, cum armis suis super me venit, et colpus super me misit, et sic mihi Dominus directum dedit, et tales colpus ei dedi, pro quibus ipse mortuus est, et quod feci, super me fecit, et ego hodie ipsum facio infra damnum (Edit. Lindenbrog. habet fordanno) et Forbatudum infra noctes 42. sicut lex est et nostra consuetudo, apud tres alcarius, et 12. conlaudantes juraverunt, et linguas eorum legibus direxerunt. Quibus quidem verbis reus cædis pollicetur, se juraturum duodecima manu, ac probaturum, eum, qui primus sibi manus intulit, jure cæsum, ut qui foris battiderit, seu perperam et contra jus primus percusserit, a Germanico For, Ante, prius, et Battudus, Percussor, a Battere, Cædere, percutere. Forbatudum enim facere, est probare eum haud jure manus injecisse in alium. Formula alia: Et sic est veritas absque ulla fraude vel conludio, et in sua culpa secundum Legem Forbatudum fecit. In Lege Ripuar. titul. 77. est de homine Forbatudo, ubi agressor interfectus, dicitur de vita Forfactus: Et tunc ante judicem in araho conjuret, quod eum de vita Forfactum interfecisset. Decretio Childeberti Regis cap. 4. de raptore: Qui autem edictum nostrum ausus fuerit irrumpere: judex loci illius solatio collecto ipsum raptorem occidat, et jaceat Forbatudus. Aliter de vocis Forbatudus origine censet Somnerus, aitque, vocem conflatam ex voce Saxonica for, quæ vim negandi habet, et batutus, quæ etymon habet ex baete vel boete, idemque sonat, quod bote, emenda, mulcta, ita ut Forbatudus is sit, cujus mors nullam emendationem aut compositionem admittit. |
Letzte Änderung | am 01.07.2020 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORBATUDUS |
Lemmata |