Wörterbuchangabe trustis (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 8, Sp. 200c |
Inhalt | TRUSTIS, Fides, fiducia, ex Germ. Trost, vel Trust, aut Teutonico Troost, quod idem sonat, præterea solamen, solatium, levamen, etc. Marculfus lib. 1. form. 18: In manu nostra Trustem et fidelitatem visus est conjurasse, id est, fidelitatem sacramento firmasse. Capitulare ann. 779. cap. 14. et Lex Longob. lib. 3. tit. 4. § 2. Carol. M. 11.: De Truste facienda, ut nemo præsumat ad nos venienti mansionem vetare, et quæ necessaria sunt, sicut vicino suo ei vendat. Ubi Boherius: Expone de Truste facienda, i. regali servitio faciendo. Glossæ aliæ Caballicatam, hoc loco Trustem interpretantur, sed perperam: est enim Trustem facere, fidem, seu, ut posteriores locuti sunt, hominium Regi præstare. Lex Salica tit. 43. § 4. Si quis eum occiderit, qui in Truste dominica, est, etc. Ita tit. 44. § 2. et in Recapitul. ejusdem Leg. § 31. Lex Rip. tit. 11. § 1: Si quis eum interfecerit, qui in Truste Regis est, etc. Homo ex Truste regali, in eadem Lege Sal. tit. 66. § 2. Quibus locis In Truste dominica, In truste Regis, vel Ex truste regali esse dicuntur qui regi ipsi fidem jurarunt quod Procerum præsertim fuit, quos inde Antrustiones vocarunt, Fideles ii postmodum dicti. |
Letzte Änderung | am 03.07.2020 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRUSTIS |
Lemmata |