LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe mannire, mannita, mannitio (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 5; Sp. 224b
Inhalt

MANNIRE, Vocare in jus, quod fiebat tribus testibus præsentibus, ex Germ. Manen, Monere, submonere, nostris Semondre, ut est apud Guillimannum lib. 1. de Reb. Helvet. cap. 9. et alios. Hinc scribendum Manire, auctor est Eccardus. Arverni, etiamnum manio dicunt, pro lite agere, placitare. Lex Salica tit. 1. § 1: Si quis ad mallum legibus dominicis Mannitus fuerit, et non venerit. etc. Mannire cum testibus, tit. 51. Ad Regis præsentiam Mannire, tit. 59. Adde tit. 47. et Legem Ripuar. tit. 32. 50. Hincmarus Laudunensis contra Epistolam Remensis 55. capitum: Non advocato meo ad mallum, ut publicæ se habent leges, pro rebus ipsis Mannito. Mannire ad placita, [...] Differebat vero mannitio a bannitione: nam etsi bannire, sit in jus vocare, æque ac mannire, in eo tamen diversimode hæc verba accipiuntur, quod mannire adversarii, bannire autem judicis erat, in jus aut ad placitum et judicium citare. [...] Igitur banniebat ex officio suo judex aut Comes ; nullo adversario provocante.

Letzte Änderung am 06.04.2020 durch HiWi
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/mannire
Lemmata