Wörterbuchangabe seusis (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 2, Sp. 89b |
Inhalt | Canis Segusius, Seugius, Seucis. Canes Segutios, ἐγουσίας dictos, a Gallica gente denominatos auctor est Xenophon junior, seu Arrianus Atheniensis, lib. de Venat. cap. 3. Certe gentem hac appellatione in Gallia nullam hoc nomine agnoscunt Geographi; at Segusium in Alpibus urbem sat notam constat extitisse: sed vix est ut credam, inde dictos canes istos. Alii segusios, quasi secutios, appellatos volunt, et postea, voce truncata, seucios et seugios: idque eruunt ex variis appellationibus vernaculis Laitihunt et Spurihunt, quæ in citatis Legibus iis tribuuntur: est enim Laitihunt sive Leitihunt, idem quod Flandris Leyhont, Canis ductor; Spurihunt vero, qui feras investigat: spoor quippe iisdem est vestigium, et speuren, investigare: sic Speurhont erit Canis inquisitor, quomodo Græci ejusmodi Canes ἐπαϰτῆρας dicunt. Triphunt in Leg. Baivar. et "Hessehunt", in Glossa ap. Graff. Thesaur. vol. 4. col. 979. Qui feras sequitur et persequendo fugat. [...] Hermannus Nuerarius lib. de Orig. Francor. segusios canes, porcarios interpretatur, vel doctos ad investigandos apros. Nec dissentit Wendelinus, qui seusium canem ait esse, qui aprorum venationi bonus est: a voce Seughen, quæ Hasbanis et Taxandris sues notat. Ita Seusius Magister illi est, quem Galli Mastin vocant. Eccardus cæteris felicius etymon accersit a Germano Suchen, vel potius Saxonico Seuken, investigare, unde inquit Sucher, Seuker, Investigator, et Latina terminatione data prodit Suchius, seucius, seugius, secusius, segusius, etc. |
Letzte Änderung | am 08.12.2016 durch V.S. |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANIS2#CANIS2-45 |
Lemmata |