Wörterbuchangabe treudis (DC)
| Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
|---|---|
| Fundstelle | Bd. 8 Sp. 173b |
| Inhalt | TREUDIS. Lex. Aleman. tit. 99. § 2: Et si cervus ille, "(furto subreptus aut occisus)" Treudis non habet, medium sol. componat. § 3: Si Treudis habet, et cum ipso nihil sagittatum est, solvat sol. unum. § 7. 8: Si cerva indomita fuerit occisa, tremisso solvat : si Treudem habuit, medium solidum. Ita cervus, qui Treudem habet, majoris compositionis et pretii censetur. Quod vero Treudis hic dicitur, Triuta appellatur in Lege Ripuar. tit. 42. § 2: Si quis cervum domitum, vel cum Triutis occiderit, aut furatus fuerit, etc. Ubi triutas hinnulos quidam interpretantur, pullos cervinos Eccardus, quem consule in hanc legem. |
| Letzte Änderung | am 08.12.2016 durch V.S. |
| Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREUDIS |
| Lemmata |