Werktextstelle LLan C Tit. XVII. 21
Werktextstelle | LLan C Tit. XVII. 21 |
---|---|
Textauszug | De eo qui filiam in casa habuerit in capillis, et filium non habuerit legitimum, ut de rebus suis amplius per nullum titulum cuicumque donationem, aut pro anima sua facere possit, nisi partes duas: terciam vero relinquat filiae suae, sicut iam a glorioso Rothari rege institutum est. Quia qui tinx facit, et postea filia nascitur, in tercia parte ipsum tinx rumpit secundum anteriorem edictum, et si duas aut amplius, medietatem: ideo nos, dum in ipso edicto legitur „de tinx quod est donatio", nobis conparuit, quod per nullam donationem nec per launigild possit filiam suam de ipsa tercia portione substantiae suae exheredem facere; et si duas aut amplius fuerint, de medietate. |
Apparatvariante | tinx |
Edition | MGH LL IV (Leges Langobardorum), Seite 251, Zeile 47 |
Legesbereich | Leges Langobardorum |