LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe huorgrift, huor, huorgrif (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 4, Sp. 233b
Inhalt

HORGRIFT. Lex Bajwar. tit. 7. cap. 3: Si quis propter libidinem liberæ manum injecerit, aut virgini seu uxori alterius, quod Bajwari Horgrift vocant, cum 6. sol. componat. Ubi Lindenbrogius : Hore, meretrix : grifte, tactio. Nec Angli secus, ait Spelmannus. At hic non de meretrice agitur ; sed de virgine, aut alterius uxore. Proinde existimarem potius standum Editioni Heroldi, quæ Horichrift præfert, ut sit tactus cum vi, pulsatione, offensa. Est enim Hort, pulsatio, unde Horten, pulsare, allidere, et Grift, tactus. Lectiones alias profert Baluzius ex Codd. MSS. Lindenbrogianam interpretationem probat Schilterus. Et quidem licet de virgine aut aliena uxore hic agatur, nihilominus vocem Hurgrift, vel, ut legendum censet Horgriff de tactu meretricio, non violento, injurioso tamen et puniendo, interpretandum existimat: quam compositam docet ex Hur, meretrix, et Griff, contactus.

Letzte Änderung am 23.01.2018 durch HiWi
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/HORGRIFT
Lemmata