LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe friskinga (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 3, Sp. 611a
Inhalt

FRISCINGA, Friscinka, Friskinga, Frischenga, Frisgunga, voces in antiquis Chartis, non Alemannicis duntaxat, sed et Gallicis, admodum frequentes, et Germanicæ originis, licet de significatione inter Germanos non constet. Goldastus et Lydius vitulum opponunt, Vadianus et alii scrofam adultam: Nam et nostri "(inquit)" venatores porcum silvestrum anniculum aut adultum Frischling vocant. Sic etiam Rheni accolæ, inquit Pithœus. Et certe constat etiamnum apud Occitanos effœtam suem seu porcam Fraysse vocitari. Erant igitur Friscingæ non porcelli, (ab his enim distinguuntur lib. 4. capitul. Caroli M. cap. 73. in Synodo Ticin. ann. 855. et in Capitulari tertio Ludovici Pii cap. 10.) sed porcellis majores, nondum tamen justi incrementi ; unde pro ætatis et incrementi modo varii erant pretii. Vocis originem a Germanico Frisch, Recens, accersit Eccardus, ovemque vel porcum anniculum denotare auctor est, Germ. nunc Frischling, aut Frœschling. Et quidem de porcis uti et de ovibus pariter hæc vox adhibetur. Pro porco juniore occurrit non raro in Breviario Rerum fiscal. Caroli M. pro ove annicula sæpius apud Notkerum in Psalterii Paraphrasi. Nihil ergo est cur de sue effœta Frescingam interpretemur, licet rustici Tolosani, teste la Faille Annal. Tolos. tom. 1. pag. 64. porcam vocent Fraissengue; Aurelianenses quippe, ut refert Menagius in Etymol. Gall. Fresangeau nominant porcum nondum plane adultum, porcello tamen lactente fortiorem. [...] Vocis origo, aut a Germanico Frisch, recens, ut vult Eccardus ; aut a Gallico Frais sive Fresche, eadem notione, accersenda videtur; adeo ut Friscinga, sit porcus junior aut porci recentis portio. Et quidem huic interpretationi facile, ni fallor, aptantur loca omnia proposita. [...]

Letzte Änderung am 08.12.2016 durch V.S.
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRISCINGA
Lemmata