Wörterbuchangabe wehadinc, ding, thingare, thingatio, thinx (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 8, Sp. 412a |
Inhalt | WEHADINC. Lex Bajwar. tit. 11. cap. 5: Et si alia probatio nusquam inveniri dignoscitur, nec utriusque invasionem compensare voluerint, tunc spondeant invicem Wehadinc, quod dicimus, et in campiones non sortiantur; sed cui Deus dederit fortiam et victoriam, ad ipsius partem designata pars, ut quæritur, pertinent. Ubi Herold. Weladinc. Decretum Tassilonis de Legibus popularib. cap. 5: De pugna duorum, quod Weadinc vocatur, etc. Loccenius lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 8. vocem hanc deducit a Wehen, Weihen, sacrare, vel consecrare, quod ejusmodi sponsio quasi sacra haberetur. Spelmannus vero Wehadinc, ait esse Saxonibus, pignoris depositionem vel præstationem, ex wead, pignus; ita ut fuerit quod nostri appellant gagium duelli, seu sponsio ineundi duelli, le gage de bataille. Vossius denique scribit, Wehahinc esse sacram sponsionem singularem cum aliquo certamine; ex Weha, vel Weihe, Belgis Wie, sacer, et Ding, sponsio, contractus. |
Letzte Änderung | am 30.01.2018 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/wehadinc |
Lemmata |