Wörterbuchangabe tuninum, zûn (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 8, Sp. 209a |
Inhalt | TUNINUM. vel Tuninus, Tunimus. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5: Ad casas dominicas, stabulare, fenile, granicam, vel Tuninum recuperandum, pedituras rationabiles accipiant. Editio Tiliana habet stabilire, et recuperando ; Heroldina, stabulum. Quidam putant, tuninum hoc loco esse ædificium tunnis recondendis idoneum. Vossius vero vocem formatam putat ex Germanico tuyn, quod universim locum septum sonat, ac particulatim hortum. [...] His locis Tuninus vel Tunimus videtur sepimentum structile, quo circumdatur chors ; ita ut sepes in prato sit sepis vivæ naturale sepimentum. Glossa antiq. apud Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 5. col. 678 : "Tunino, Hovazûn." Pro chorte vero ipsa in qua altiles aves custodiuntur, usurpatur apud Adalhard. Statut. Corb. lib. 2. cap. 13: Aucas autem et pulli, quæ in Tunninis dominicis nutriti fuerint, semper decimus portario detur. |
Letzte Änderung | am 12.06.2018 durch HiWi |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUNINUM |
Lemmata |