LegIT

Der volkssprachige Wortschatz der Leges barbarorum

Wörterbuchangabe farlegan (DC)

Wörterbuch Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre.
Fundstelle Bd. 3, Sp. 416a
Inhalt

FARLEGANI, Fornicatores, adulteri, ex Saxon. forlegere, Fornicator, adulter, mœchus : forliggan, Fornicari, adulterari, mœchari: forliggand, Lupanar. Unde nescio an nostrum Forligner, deducatur, de iis, qui conjuges inferioris sortis ac conditionis sibi adsciscunt: tametsi probabilius censeatur, ejusmodi nuptias quasi foris seu extra lineam nobilem contractas appellatas. In Lege Frisionum titulus 9. inscribitur: De Farlegani, in eoque agitur de adulteriis et stuprationibus. Sikama rescribendum censet, de horleganis, id est hoerleggers, seu de concubinis. Videri tamen possunt, inquit Martinius, dixisse Farlegen crassiori sono pro Verlegen. Hoc autem erit cubando errare, ut significetur, titulum esse de ἀνομίας ϰοιτῶν, de inconcessis παραϰοιτίαις, habentibus αἰσχρουργίας. Farlegarnessi, Concubitus illicitus, fornicatio, adulterium, ap. Schmeller. in Glossar. Saxonico.

Letzte Änderung am 08.12.2016 durch V.S.
Link http://ducange.enc.sorbonne.fr/FARLEGANI
Lemmata