Wörterbuchangabe aripennis (DC)
Wörterbuch | Du Cange et al. (1883-1887): Glossarium mediæ et infimæ latinitatis. Niort: L. Favre. |
---|---|
Fundstelle | Bd. 1, S. 385a |
Inhalt | ARAPENNIS, Arepennis, Aripennis, Aripennus, Arpennis, Arpentum, Agripennus, etc. Voces unius ejusdemque significationis, quarum quædam veteribus Scriptoribus etiam notæ; mensura, qua finitores et agrimensores agros metiuntur, quam cum jugero vel jurnali, vulgo confundimus. [...] Non una autem eademque est aripennis in Gallia nostra mensura : Nam Arpennis Parisiensis constat 100. perticis, pertica vero 22. pedibus, quæ in quadratum redactæ, dant 220. pedes, hoc est, 10. perticas pro latere jugeri quadrati, quod 48,400. pedibus quadratis constat : quapropter nostrum arpentum Romano jugero majus est, quod pedes 28,800. complectebatur. Pertica Parisiensis 18. pedibus solum constat. Mirum hac in re deceptum fuisse virum prudentissimum. |
Letzte Änderung | am 08.12.2016 durch V.S. |
Link | http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARAPENNIS |
Lemmata |